monumenta.ch > Plinius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 9
{III} Insecta, ut intellegi possit, non videntur habere nervos nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia nec carnes, ne crustam quidem fragilem ut quaedam marina, nec quae iure dicatur cutis, sed mediae cuiusdam inter omnia haec naturae corpus, arenti simile, nervo mollius, in reliquis partibus tutius vere quam durius. et hoc solum iis est, nec praeterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis intestinum inplicatum.